Epistola II ad Timotheum*

Caput 2: Versus 18

Dicentes resurrectionem jam factam.Duae sunt resurrectiones. Prima est quae fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quae erit corporum, quae erit in die judicii. De illa resurrectione quae fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait:Dicentes resurrectionem,mentium scilicetesse factamin baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectae quae religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsae religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.
(* Traductions européennes)